— 232 —
Sed tantum notari velim, quam apte omnia inter
se cohaereant, et quomodo ex tali generatione aquae
sequatur, etiam eam esse debere proportionem, inter
ejus particularum crassitiem et crassitiem particularum
aëris; itemque inter ipsas, et vim qua globuli secundi
elementi eas movent, ut cum isti globuli paullo
minus solito agunt, aquam in glaciem mutent, et particulas
aëris in aquam; cum autem agunt paullo fortius,
tenuiores aquae particulas, eas nempe quae sunt
flexiles, in aërem vertant.
Descartes PPh 232