— 231 —
XLVII.
De violenta ejus compressione
in quibusdam
machinis.

      Denique aër, in vase aliquo violenter compressus,
vim habet resiliendi, ac per ampliorem locum se protinus
extendendi. Unde fiunt machinae, quae ope solius
aëris, aquas sursum versus, instar fontium; et aliae quae
tela cum magno impetu, arcuum instar, jaculantur.
— 232 —
Hujusque caussa est, quod aëre ita compresso, unaquaeque
ejus particula sphaericum illud spatiolum, quod
ad motum suum requirit, sibi soli non habeat, sed aliae
vicinae in ipsum ingrediantur; cumque interim idem
calor, sive eadem agitatio istarum particularum, conservetur
a motu globulorum coelestium, assidue circa
ipsas fluentium, eae suis extremitatibus se mutuo verberent
et loco expellant, sicque omnes simul impetum
faciant ad majus spatium occupandum.
Descartes PPh 231-232