— 231 —
XLVI. Cur facile rarefiat et
densetur.

      Aër autem frigore facile densatur, et rarefit calore:
cum enim ejus particulae fere omnes sint flexiles, instar
mollium plumularum, vel tenuium funiculorum,
quo celerius aguntur, eo latius se extendunt, et idcirco
majorem spatii sphaeram ad motum suum requirunt;
atque notum est ex dictis, per calorem nihil hic aliud
quam accelerationem motus in istis particulis, et per
frigus ejusdem imminutionem debere intelligi.
Descartes PPh 231