— 231 —
XLV.
Quae sit aëris natura.
      Atque intimae horum omnium naturae ex jam dictis
erui possunt. Nam primo ex iis cognoscimus, aërem
nihil aliud esse debere, quam congeriem particularum
tertii elementi, tam tenuium et a se mutuo disjunctarum,
ut quibuslibet motibus globulorum coelestium
obsequantur; ideoque illum esse corpus valde rarum,
fluidum et pellucidum, et ex minutiis cujuslibet figurae
posse componi. Quippe, nisi ejus particulae a se
mutuo essent plane disjunctae, jamdudum adhaesissent
corpori E; cumque disjunctae sint, unaquaeque movetur
independenter a vicinis, occupatque totam illam exiguam
sphaeram, quam ad motum circularem circa proprium
suum centrum requirit, et ex ea vicinas omnes
expellit. Quamobrem nihil refert, cujusnam sint figurae.
Descartes PPh 231