— 505 §37 —
37. Et quemadmodum tota haec series nonnisi alia
contingentia anteriora involvit, quorum unumquodque simili
analysi opus habet, ubi rationem reddere voluerimus, progressus
nil iuvat: necesse est, rationem sufficientem seu ultimam
extra seriem contingentium reperiri, quantumvis infinita
ponatur.
Leibniz Mon 505 §37