— 230 —
XLIV.
Inde in superficie Terrae
ortos esse montes,
campos, maria, etc.

      Jamque si consideremus, hic per corpus B et F aërem
intelligi; per C, quandam terrae crustam interiorem

crassissimam, ex qua metalla oriuntur; per D, aquam;
ac denique per corpus E, terram exteriorem, quae ex
lapidibus, argilla, arena et limo est conflata: facile
etiam per aquam, supra fragmenta 23 et 67 eminentem,
maria; per alia fragmenta molliter tantum inclinata,
et nullis aquis tecta, ut 89, et vx, camporum planities;
ac per alia magis erecta, ut 12 et 94 v, montes
intelligemus.
Descartes PPh 230