— 226 —
atque horum corporum [globulorum coelestium] particulis
occurrendo, non raro figuras suas mutabant, et vel
illis adhaerebant, vel saltem desinebant aptae esse ad revertendum
versus D. Unde sequi debuit post multos
dies et annos, ut magna pars hujus corporis D esset absumpta,
— 227 —
et nullae amplius in eo particulae reperirentur,
nisi duarum specierum ante descriptarum; ac etiam
ut corpus E esset satis densum et crassum, quia fere
omnes particulae quae ex D recesserant, vel ejus poris
impactae densius illud effecerant, vel occursu particularum
corporis B mutatae, illisque annexae, versus E
relapsae erant, sicque crassitiem ejus auxerant; ac denique
ut spatium satis amplum F, inter D et F relinqueretur;

quod non alia materia potuit impleri, quam ea
ex qua conflatur corpus B; cujus scilicet particulae
tenuissimae per meatus corporis E facile transierunt in
loca quae ab aliis paullo crassioribus ex D exeuntibus
relinquebantur.
XLI.
Quomodo multae fissurae
in quarto factae
sint.

      Ita corpus E, quamvis gravius et densius quam F,
ac forte etiam quam D, aliquandiu tamen ob suam
duritiem, fornicis instar, supra D et F suspensum mansit.
Sed notandum est ipsum, cum primum formari
coepit, meatus habuisse quam-plurimos, ad mensuram
corporis D excavatos. Cum enim ejus superficiei tunc
incumberet, non poterat non praebere transitum istis
— 228 —
particulis quae quotidie, vi caloris motae, interdiu
versus B ascendebant, ac noctu rursus descendebant,
semperque se mutuo consequentes, istos meatus implebant.
cum autem postea, corpore D mole imminuto,
non amplius ejus particulae omnes meatus corporis E
occuparunt, aliae minores particulae, ex B venientes, in
earum loca successerunt; cumque hae istos meatus
corporis E non satis implerent, et vacuum in natura
non detur, materia coelestis, qua sola omnia exigua intervalla,
quae circa particulas corporum terrestrium
reperiuntur, impleri possunt, in illos ruens, eorum
figuras immutabat, impetumque faciebat ad quosdam
ita diducendos, ut hoc ipso alii vicini angustiores redderentur.
Unde facile contingebat, ut, quibusdam partibus
corporis E a se mutuo disjunctis, in eo fierent
fissurae, quae postea successu temporis majores et majores
evaserunt. Eadem plane ratione, qua videmus
aestate in terra multas rimas aperiri, dum a Sole siccatur,
eamque magis et magis hiare quo diutius siccitas
perseverat.
Descartes PPh 226-228