— 226 —
XL.
Quomodo hoc tertium
corpus fuerit mole
imminutum, et spatium
aliquod inter se
et quartum reliquerit.

      Quippe tempore diei et aestatis, cum Sol unam medietatem
corporis D vi luminis et caloris rarefaciebat,
non poterat omnis materia istius medietatis inter duo
corpora vicina C et E contineri; neque haec corpora
vicina, quae dura erant, locis expellere, atque ideo pleraeque
ejus materiae particulae per poros corporis E
versus B ascendebant, quae deinde tempore noctis et
hyemis, cessante ista rarefactione, ob gravitatem suam
rursus descendebant. Multae autem caussae erant, propter
quas particulae tertii elementi, quae sic ex corpore
D egrediebantur, non poterant omnes postea in illud
reverti. Nam majore impetu exibant, quam redibant;
quia major est vis dilatationis a calore ortae, quam gravitatis.
Et idcirco multae per angustos meatus corporis
E sibi viam faciebant ad ascendendum, quae postea
nullam invenientes ad revertendum, in ejus superficie
consistebant; ac etiam nonnullae, meatibus istis impactae,
ulterius ascendere non valentes, aliis descensuris
vias occludebant. Praeterea quaecunque caeteris
erant tenuiores, et a figura laevi et tereti magis distabant,
solo globulorum coelestium motu extra corpus
D pellebantur, ideoque primae se offerebant ad ascendendum
versus E et B;
Descartes PPh 226