— 225 —
Neque enim initio ratio fuit, cur
particulae quae confluebant versus D, non essent unae
aliis paullo crassiores et longiores, nec etiam cur
essent plane laeves et teretes, sed aliquid adhuc scabritiei
habere potuerint, quamvis non tantum haberent,
ut ideo ramosis annecterentur; potueruntque etiam
secundum longitudinem planae esse vel angulosae, ac
crassiores in una extremitate quam in altera. Cum autem
sibi mutuo non adhaererent, ideoque materia coelestis
assidue circumfluens, vim haberet ipsas movendi,
pleraeque paullatim mutuo attritu laeves et teretes
evaserunt, atque inter se aequales et secundum longitudinem
aequaliter crassae; propterea quod per easdem
vias transibant, et aliae in aliarum loca succedebant,
quae loca non poterant majores recipere, nec a minoribus
tota impleri. Sed pleraeque etiam, cum ad communem
aliarum normam reduci non possent, paullatim
— 226 —
motu globulorum coelestium ex hoc corpore D
ejectae sunt; et harum quidem nonnullae se corpori C
adjunxerunt, sed maxima pars sursum ascendit versus
E et B, materiamque augendo corpori E subministravit.
Descartes PPh 225-226