— 225 —
XXXIX.
De hujus quarti corporis
accretione, et tertii
expurgatione.

      Et quidem non longo tempore opus fuit, ut Terrae
suprema regio A in duo corpora B et C distingueretur;
nec etiam ut multae particulae oblongae coacervarentur
versus D; nec denique, ut prima interior crusta
corporis E formaretur. Sed non nisi spatio plurium
annorum particulae corporis D ad duas species paullo
ante descriptas reduci, atque omnes crustae corporis E
formari potuerunt.
Descartes PPh 225