— 224 —
XXXVIII.
De formatione alterius
quarti corporis supra
tertium.

      Ubi autem etiam particulae, minus solidae iis quae
corpus D componebant, ex B deorsum lapsae sunt,
haeserunt in superficie hujus corporis D; ac quia pleraeque
ex ipsis fuerunt ramosae, paullatim sibi mutuo

annexae, corpus durum E, a duobus B et D, quae sunt
fluida, valde diversum, composuerunt. Atque hoc corpus
E initio admodum tenue erat, instar crustae vel
corticis superficiem corporis D contegentis: sed cum
tempore crassius evasit, novis particulis ex corpore B
se illi adjungentibus; nec non etiam ex D, quia, cum
reliquis ejusdem corporis D plane similes non essent,
motu globulorum coelestium expellebantur, ut mox
dicam. Et quia istae particulae aliter disponebantur, in
iis partibus terrae ubi dies erat vel aestas, quam in
— 225 —
iis ubi erat nox vel hyems, propter diversas actiones
luminis et caloris, quod huic corpori accedebat in una
die, vel in una aestate, aliquo modo distinguebatur ab
eo, quod eidem accedebat in die vel aestate sequenti;
sicque ex variis quasi crustis vel corticibus, sibi mutuo
superinductis, fuit conflatum.
Descartes PPh 224-225