— 390 —
      Quae omnium veritatum absolute summi et generalissimi principii nomen
sibi arrogat propositio, primo sit simplicissimis, deinde et generalissimis terminis
enuntiata; quod in principio identitatis gemino haud dubie animadvertere
mihi videor. Omnium enim terminorum affirmantium simplicissimus est vocula
est, negantium vocula non est. Deinde notionibus simplicissimis nihil etiam
magis universale concipi potest. Quippe magis compositae a simplicibus lucem
mutuantur, et quia his sunt determinatiores, adeo generales esse non possunt.
Kant ND 390