— 223 —
XXXVII.
Quomodo infimum corpus
C, in plura alia
fuerit divisum.

      Praeterea putandum est corpus D prius distingui
coepisse a duobus aliis B et C, quam haec duo perfecte
formata essent, hoc est, priusquam C esset tam durum,
ut non amplius possent ejus particulae arctius connecti,
et inferius expelli a motu materiae coelestis, ac
priusquam particulae corporis B ita essent omnes ordinatae,

ut isti materia coelesti faciles et aequales vias
undique circa se praeberent: ideoque postea multas
particulas tertii elementi fuisse adhuc a corpore B versus
C expulsas. Atque hae particulae, si solidiores fuerint
iis quae congregatae erant in D, infra ipsas descendentes
corpori C se adjunxerunt, ac pro diversa
ratione suarum figurarum, vel in ejus superficie manserunt,
vel infra ipsam penetrarunt: [>]
Descartes PPh 223