— 220 —
XXXIV.
Quomodo tertium corpus
inter duo priora
factum sit.

      Quibus animadversis, rationi consentaneum est ut
credamus, cum primum particulae ramosae corporis C
sibi mutuo coeperunt implicari, plerasque ex oblongis
fuisse ipsis interjectas, easque postea, dum ramosae illae,
— 221 —
magis et magis pressae, paullatim arctius jungebantur,
supra ipsas ascendisse versus D, atque ibi simul congregatas
fuisse, in corpus a duobus aliis B et C valde
diversum. Eadem ratione qua videmus in paludosis
locis, terram calcando, aquam ex ea exprimi, quae
postea ipsius superficiem tegit. Nec dubium etiam,

quin interim aliae plures ex corpore B delapsae sint,
quae duorum inferiorum corporum C et D molem
auxerunt.
XXXV.
Particulas tantum
unius generis in isto
corpore contineri.

      Quamvis autem initio, non solae istae particulae oblongae
ramosis interjectae fuerint, sed aliae etiam, quae
tanquam rudera aut fragmenta lapidum solidae erant,
notandum tamen has solidiores non tam facile supra
ramosas ascendisse, quam illas oblongas; vel, si quae
ascenderint, facilius postea infra ipsas rursus descendisse:
oblongae enim, caeteris paribus, plus habent
superficiei pro ratione suae molis; atque ideo a materia
coelesti per meatus corporis C fluente, facilius expelluntur:
— 222 —
et postquam ad D pervenerunt, ibi transversim
jacentes supra superficiem istius corporis C,
non facile meatibus occurrunt, per quos in ipsum
regredi possint.
XXXVI.
Duas tantum in eo esse
species istarum particularum.

      Sic itaque multae oblongae particulae tertii elementi
versus D congregatae sunt; et quamvis initio non fuerint
inter se perfecte aequales, nec similes, hoc tamen
commune habuerunt, quod nec sibi mutuo, nec aliis
tertii elementi particulis facile possent adhaerere,
quodque a materia coelesti ipsas circumfluente moverentur;
propter hanc enim proprietatem a corpore C
excesserunt, atque in D sunt simul collectae; cumque
ibi materia coelestis assidue circa illas fluat, efficiatque
ut variis motibus cieantur, et unae in aliarum loca
transmigrent, successu temporis fieri debuerunt laeves
et teretes, et quam-proxime inter se aequales, atque ad
duas tantum species reduci. Nempe, quae fuerunt satis
tenues, ut ab illo solo impetu, quo a materia coelesti
agebantur, flecti possent, circa alias paullo crassires,
quae sic flecti non poterant, convolutae, ipsas secum
detulerunt. Atque hae duae particularum species, flexilium
scilicet atque inflexilium, sic junctae facilius perseverarunt
in suo motu, quam solae flexiles, vel solae
inflexiles potuissent: unde factum est, ut ambae in corpore
D remanserint; atque etiam ut illae quae initio
circa alias flecti potuerunt, postea successu temporis,
assiduo usu se inflectendi, magis et magis flexiles redderentur,
fierentque instar anguillarum aut brevium
funiculorum; aliae autem, cum nunquam flecterentur,
si quam ante flexilitatem habuerint, eam paullatim
amitterent, ac telorum instar rigidae manerent.
Descartes Pph 220-222