— 220 —
Etenim figurae particularum tertii elementi, ex quibus
constant corpora B et C, admodum variae sunt, ut supra
notatum est, ipsasque hic in tria praecipua genera licet
distinguere. Nempe quaedam sunt in varia quasi brachia
divisae, atque hinc inde expansae tanquam rami arborum,
et alia id genus; atque hae sunt potissimum, quae
a materia coelesti deorsum expulsae, sibi mutuo adhaerescunt,
et corpus C componunt. Aliae sunt solidiores,
figurasque habent, non quidem omnes globi vel cubi,
sed etiam cujuslibet ruderis angulosi; atque hae, si majusculae
sint, infra caeteras vi gravitatis descendunt; si
autem sint minusculae, manent prioribus immistae, occupantque
intervalla quae ab ipsis relinquuntur. Aliae
denique sunt oblongae, ac ramis destitutae, instar bacillorum;
atque hae prioribus etiam se interserunt, cum
satis magna inter ipsas intervalla reperiunt, sed non
illis facile annectuntur.
Descartes PPh 220