— 220 —
XXXIII.
Distinctio particularum
terrestrium in
tria summa genera.

      Deinde ex eo quod existimemus corpus C a corpore
B distinctum fuisse per hoc solum, quod ejus partes a
globulis coelestibus deorsum pressae, sibi invicem adhaererent,
intelligemus etiam aliud adhuc corpus,
quale est D, inter ista duo debere postea generari.
Descartes PPh 220