— 218 —
XXX.
Cur altius penetret,
quam lumen.

      Notandum praeterea particulas terrestres, a radiis
Solis sic impulsas, alias sibi vicinas, ad quas isti radii
non perveniunt, agitare; hasque rursus alias, et sic
consequenter. Cumque semper tota Terrae medietas a
Sole illustretur, tot ejusmodi particulas simul commoveri,
ut quamvis lumen in prima opaca superficie subsistat,
calor tamen ab eo genitus usque ad intimas
partes mediae Terrae regionis debeat pervenire.
XXXI.
Cur corpora fere omnia
rarefaciat.

      Notandum denique istas particulas terrestres, cum
a calore plus solito agitantur, in tam angusto spatio
vulgo non posse contineri, quam cum quiescunt vel
minus moventur; quia figuras habent irregulares, quae
minus loci occupant, cum certo aliquo modo junctae
quiescunt, quam cum assiduo motu disjunguntur. Unde
fit, ut calor omnia fere corpora terrestria rarefaciat,
sed una magis, alia minus, pro vario situ et figura particularum,
ex quibus constant.
XXXII.
Quomodo suprema
Terrae regio, in duo
diversa corpora fuerit
primum divisa.

      His variis actionibus animadversis, si rursus consideremus
— 219 —
Terram, jam primum ad viciniam Solis accedentem,
et cujus suprema regio constat particulis
tertii elementi, sibi mutuo non firmiter annexis, quibus
immisti sunt globuli coelestes, aliquanto minores
iis, qui reperiuntur in ea coeli parte per quam transit,
vel etiam in ea ad quam venit: facile intelligemus minores
istos globulos, majusculis qui eam circumplectuntur,
loca sua relinquere, hosque majusculos, in illa
cum impetu ruentes, in multas tertii elementi particulas
impingere, praesertim in crassiores, ipsasque infra
caeteras detrudere, juvante etiam ad hoc vi gravitatis,
atque ita efficere ut istae crassiores infra caeteras depulsae,
figurasque habentes irregulares et varias, arctius
inter se nectantur quam superiores, et motus globulorum
coelestium interrumpant. Quo fit, ut suprema

Terrae regio, qualis hic exhibetur versus A, in duo
corpora valde diversa distinguatur, qualia exhibentur
versus B et C: quorum superius B est rarum, fluidum
— 220 —
et pellucidum, inferius autem C est aliquatenus densum,
durum et opacum.
Descartes PPh 218-220