— 218 —
XXIX.
De quarta, quae est calor;
quid sit, et quomodo
sublato lumine
perseveret.

      Haec autem particularum terrestrium agitatio, sive
orta sit a lumine, sive ab alia quavis caussa, calor vocatur;
praesertim cum est major solito et movet sensum;
caloris enim denominatio ad sensum tactus refertur.
Notandumque est unamquamque ex particulis
terrestribus sic agitatam, perseverare postea in suo
motu juxta leges naturae, donec ab aliqua alia caussa
sistatur; atque ideo calorem a lumine ortum, semper
aliquamdiu post sublatum lumen remanere.
Descartes PPh 218