— 217 —
XXVIII.
De tertia actione, quae
est lumen; quomodo
particulas aëris commoveat.

      Vis luminis, quatenus a Sole ac stellis in omnes
coeli partes se diffundit, jam satis supra fuit explicata:
superest tantum ut hic notemus, ejus radios a
Sole delapsos, Terrae particulas diversimode agitare.
Quippe, quamvis in se spectata, nihil aliud sit quam
pressio quaedam, quae fit secundum lineas rectas, a
Sole in Terram extensas: quia tamen ista pressio non
aequaliter omnibus particulis tertii elementi, quae supremam
terrae regionem componunt, sed nunc unis,
nunc aliis, ac etiam, nunc uni ejusdem particulae extremitati,
nunc alteri applicatur: facile potest intelligi,
quo pacto ex ipsa variae motiones in particulis
istis excitentur. Exempli caussa, si AB sit una ex particulis
tertii elementi, supremam

terrae regionem componentibus,
quae incumbat alteri particulae C,
atque inter ipsam et Solem aliae
multae interjaceant, ut D, E, F:
hae interjacentes nunc impedient,
ne radii Solis G, G, premant extremitatem
B, non autem ne premant
A: sicque extremitas A deprimetur,
atque alia B attolletur.
Et quia istae particulae assidue situm
mutant, paullo post opponentur radiis Solis tendentibus
versus A, non autem aliis tendentibus versus
B , sicque extremitas A rursus attolletur, et B deprimetur
— 218 —
Quod idem in omnibus terrae particulis, ad quas
Solis radii pertingunt, habet locum; et ideo. omnes a
Solis lumine agitantur.
Descartes PPh 217-218