— 216 —
Hae autem
guttae 1, 2, 3, 4, junctis
viribus, premunt partem
fundi B; quia, si efficiant
ut descendat, descendent etiam ipsae, ac in earum locum
partes aëris 8, 9, quae sunt ipsis leviores, ascendent.
Sed eandem vasis partem B non plures guttae
premunt quam haec 1, 2, 3, 4, vel aliae ipsis aequipollentes;
quia eo temporis momento, quo haec pars B
potest descendere, non plures eam sequi possunt. Atque
hinc innumera experimenta circa corporum gravitatem,
vel potius, si sic loqui licet, gravitationem,
quae male philosophantibus mira videntur, perfacile
est explicare.
Descartes PPh 216