— 215 —
Advertendum praeterea, materiam primi
elementi, caeteris paribus, majorem vim habere ad
corpora terrestria deorsum pellenda, quam globulos
secundi, quia plus habet agitationis; et hos majorem,
quam particulas terrestres aëris quas secum movent,
ob similem rationem. Unde fit, ut ex sola gravitate
non facile possit aestimari, quantum in quoque corpore
materiae terrestris contineatur. Et fieri potest, ut quamvis,
exempli caussa, massa auri vicies plus ponderet,
quam moles aquae ipsi aequalis, non tamen quadruplo
vel quintuplo plus materiae terrestris contineat: tum,
quia tantundem ab utraque subducendum est, propter
aërem in quo ponderantur; tum etiam, quia in ipsa
aqua, ut et in omnibus aliis liquidis corporibus, propter
suarum particularum motum, inest levitas, respectu
corporum durorum.
Descartes PPh 215