— 215 —
XXVI.
Cur corpora non gravitent
in locis suis
naturalibus.

      Considerandum etiam, in omni motu esse circulum
corporum quae simul moventur, ut jam supra ostensum
est, nullumque corpus a gravitate sua deorsum
ferri, nisi eodem temporis momento aliud corpus magnitudine
ipsi aequale, ac minus habens gravitatis,
sursum feratur. Unde fit, ut in vase, quantumvis
profundo et lato, inferiores aquae alteriusve liquoris
guttae, a superioribus non premantur; nec etiam premantur
singulae partes fundi, nisi a totidem guttis,
quot ipsis perpendiculariter incumbunt. [>]
Descartes PPh 215