— 214 —
XXV.
Ejus quantitatem non
respondere quantitati
materiae cujusque corporis.

      Utque nihil omittatur, advertendum etiam est, per
materiam coelestem non hic intelligi solos globulos
secundi elementi, sed etiam materiam primi iis admistam,
— 215 —
et ad ipsam quoque esse referendas illas particulas
terrestres, quae cursum ejus sequutae, caeteris
celerius moventur, quales sunt eae omnes quae aërem
componunt.
Descartes PPh 214-215