— 214 —
XXIV.
Quanta sit in quoque
corpore gravitas.

      Atque ut hic calculus recte ineatur, considerandum
est, in meatibus istius corporis B esse etiam aliquid
materiae coelestis, quae opponitur aequali quantitati
similis materiae coelestis, quae in aëris mole continetur,
eamque reddit otiosam; itemque in mole aëris
esse aliquas partes terrestres, quae opponuntur totidem
aliis partibus terrestribus corporis B, nihilque
in eas efficiunt. His autem utrimque detractis, quod
reliquum est materiae coelestis in ista mole aëris,
agere in id quod reliquum est partium terrestrium
in corpore B; atque in hoc uno ejus gravitatem
consistere.
Descartes PPh 214