— 213 —
XXII.
In quo consistat levitas
materiae coelestis.
      Cum autem nullum sit tale vacuum, nec Terra proprio
motu cieatur, sed a materia coelesti, eam ambiente,
omnesque ejus poros pervadente, deferatur,
ipsa habet rationem corporis quiescentis; materia autem
coelestis, quatenus tota consentit in illum motum
quo Terram defert, nullam habet vim gravitatis, nec
levitatis; sed quatenus ejus partes plus habent agitationis
quam in hoc impendant, ideoque semper terrae
occursu a motibus suis secundum lineas rectas persequendis
impediuntur, semper ab ea quantum possunt
recedunt, et in hoc earum levitas consistit.
XXIII.
Quomodo partes omnes
Terrae, ab ista materia
coelesti deorsum
pellantur, et ita fiant
graves.

      Notandum deinde, vim quam habent singulae partes
materiae coelestis ad recedendum a Terra, suum effectum
sortiri non posse, nisi, dum illae ascendunt, aliquas
partes terrestres in quarum locum succedunt,
infra se deprimant et propellant. Cum enim omnia
spatia quae sunt circa Terram, vel a particulis corporum
terrestrium, vel a materia coelesti occupentur;
atque omnes globuli hujus materiae coelestis aequalem
habeant propensionem ad se ab ea removendos, nullam
singuli habent vim, ad alios sui similes loco pellendos.
Sed cum talis propensio non sit tanta in particulis
corporum terrestrium, quoties aliquas ex ipsis
supra se habent, omnino in eas vim istam suam debent
exercere. Atque ita gravitas cujusque corporis
terrestris non proprie efficitur ab omni materia coelesti
illud circumfluente, sed praecise tantum ab ea ipsius
parte, quae, si corpus istud descendat, in ejus locum
immediate ascendit, ac proinde quae est illi magnitudine
— 214 —
plane aequalis. [>]
Descartes PPh 213-214