— 212 —
XX.
Explicatio secundae
actionis, quae gravitas
vocatur.

      Vis gravitatis a tertia ista globulorum coelestium
actione non multum differt. Ut enim illi globuli per
solum suum motum, quo sine discrimine quaquaversus
feruntur, omnes cujusque guttae particulas versus ejus
centrum aequaliter premunt, sicque ipsam guttam faciunt
rotundam: ita per eundem motum, totius molis
terrae occursu impediti, ne secundum lineas rectas ferantur,
omnes ejus partes versus medium propellunt:
atque in hoc gravitas corporum terrestrium consistit.
XXI.
Omnes Terrae partes,
si solae spectentur, non
esse graves, sed leves.

      Cujus natura ut perfecte intelligatur, notandum est
primo, si omnia spatia circa Terram, quae ab ipsius
Terrae materia non occupantur, vacua essent, hoc est,
si nihil continerent nisi corpus, quod motus aliorum
corporum nulla ratione impediret nec juvaret (sic
enim tantum intelligi potest vacui nomen), et interim
haec terra circa suum axem, spatio viginti quatuor horarum,
proprio motu volveretur, fore ut illae omnes
ejus partes, quae sibi mutuo non essent valde firmiter
alligatae, hinc inde versus coelum dissilirent: eodem
modo, quo videre licet, dum turbo gyrat, si arena
supra ipsum conjiciatur, eam statim ab illo recedere
atque in omnes partes dispergi; et ita Terra non gravis,
sed contra potius levis esse dicenda.
Descartes PPh 212