— 212 —
Et cum angulus contingentiae,
quo solo linea circularis a recta distat, omni
angulo rectilineo sit minor, et in nulla linea curva praeterquam
in circulari sit ubique aequalis: certum est,
lineam rectam nunquam posse magis aequaliter, et minus
in unoquoque ex suis punctis inflecti, quam cum
degenerat in circularem.
Descartes PPh 212