— 211 —
Si quae enim sit pars in
superficie istius guttae, quae ultra figuram sphaericam
promineat, majori vi globuli coelestes per aërem discurrentes
in illam impingent, quam in caeteras, ideoque
ipsam versus centrum guttae protrudent; ac si quae pars
ejus, superficiei centro vicinior sit quam reliquae, globuli
coelestes, in ipsa gutta contenti, majori vi eam a
— 212 —
centro expellent; atque ita omnes ad guttam sphaericam
faciendam concurrent. [>]
Descartes PPh 211-212