— 211 —
XIX.
De tertio effectu globulorum coelestium: quod
liquorum guttas reddat
rotundas.

      Tertius effectus globulorum coelestium est, quod
aquae aliorumve liquorum guttas in aëre, aliove liquore
ab iis diverso, pendentes, reddant rotundas, ut jam in
Meteoris explicui. Cum enim isti globuli coelestes
longe alias habeant vias in aquae gutta quam in aëre
circumjacente, semperque quantum possunt secundum
lineas rectas, vel ad rectas quam-proxime accedentes,
moveantur: manifestum est illos qui sunt in aëre, objectu
aqueae guttae minus impediri a motibus suis,
secundum lineas a rectis quam-minimum deflectentes,
continuandis, si ea sit perfecte sphaerica, quam si quamcunque
aliam figuram sortiatur. [>]
Descartes PPh 211