— 277 —
      Par. VI. At plerique, ignaros naturae ordinem magis perturbare,
quam sequi, credunt, et homines in natura veluti imperium in
imperio concipiunt. Nam Mentem humanam a nullis causis naturalibus
statuunt produci, sed a Deo immediate creari, a reliquis
rebus adeo independentem, ut absolutam habeat potestatem sese
— 278 —
determinandi, et ratione recte utendi. Sed experientia satis superque
docet, quod in nostra potestate non magis sit, Mentem sanam,
quam Corpus sanum habere. Deinde quandoquidem unaquaeque
res, quantum in se est, suum esse conservare conatur,
dubitare nequaquam possumus, quin, si aeque in nostra potestate
esset, tam ex rationis praescripto vivere, quam caeca cupiditate
duci, omnes ratione ducerentur, et vitam sapienter instituerent,
quod minime fit, Nam trahit sua quemque voluptas.
Nec Theologi hanc difficultatem tollunt, qui scilicet statuunt
hujus impotentiae causam humanae naturae vitium, seu peccatum
esse, quod originem a primi parentis lapsu traxerit. Nam si
etiam in primi hominis potestate fuit tam stare, quam labi, et
mentis compos erat, et natura integra, qui fieri potuit, ut sciens,
prudensque lapsus fuerit? At dicunt, cum a Diabolo deceptum
fuisse. Verum quis ille fuit, qui ipsum Diabolum decepit quis,
inquam, ipsum omnium creaturarum intelligentium praestantissimum
adeo amentem reddidit, ut Deo major esse voluerit? Nonne
enim se ipsum, qui Mentem sanam habebat, suumque esse,
quantum in se erat, conservare conabatur? Deinde qui fieri potuit,
ut ipse primus homo, qui mentis compos erat, et suae voluntatis
dominus, seduceretur, et mente pateretur capi? Nam, si
potestatem habuit ratione recte utendi, decipi non potuit: nam,
quantum in se fuit, conatus est necessario suum esse, Mentemque
suam sanam conservare. Atqui supponitur eum hoc in potestate
habuisse: ergo Mentem suam sanam necessario conservavit, nec
decipi potuit. Quod ex ipsius historia falsum esse constat ac proinde
fatendum est, quod in primi hominis potestate non fuerit ratione
recte uti, sed quod, sicuti nos, affectibus fuerit obnoxius.
Spinoza TP 277-278