— 210 —
XVIII.
De secundo istius primae
actionis globulorum coelestium effectu:
quod una corpora ab
aliis secernat, et liquores
expurget.

      Secundus effectus est, quod cum particulae duorum
vel plurium corporum terrestrium, praesertim liquidorum,
confuse simul junctae sunt, globuli coelestes quasdam
ex ipsis unas ab aliis soleant separare, sicque in
varia corpora distinguere; quasdam autem alias accuratius
permiscere, ipsasque ita disponere, ut unaquaeque
guttula liquoris ex iis conflati, caeteris omnibus
ejusdem liquoris guttulis omnino similis exsistat.
Quippe, cum globuli coelestes moventur in meatibus
— 211 —
corporum terrestrium liquidorum, particulas tertii elementi
sibi obvias assidue loco expellunt, donec eas inter
aliquas alias ita disposuerint et ordinarint, ut non
magis quam istae aliae ipsorum motibus obsistant, vel,
cum ita disponi non possunt, donec eas a reliquis segregarint.
Sic videmus ex musto faeces quasdam, non
modo sursum et deorsum (quod gravitati et levitati tribui
posset), sed etiam versus vasis latera expelli, vinumque
postea defaecatum, quamvis adhuc ex variis
particulis constans, esse pellucidum, et non densius
aut crassius in imo quam in summo apparere. Idemque
de caeteris liquoribus puris est existimandum.
Descartes PPh 210-211