— 210 —
XVII.
Quomodo corpus solidum
et durum satis
multos meatus habere
possit, ad radios
luminis transmittendos.

      Utque hic intelligatur, quomodo corpora dura satis
multos meatus habere possint, ad transitum praebendum
radiis luminis, ex quavis parte venientibus, poma, vel
alii quivis globi satis magni, et quorum superficies sit
laevis, reticulo includantur, eoque arcte constricto, ita
ut ista poma, sibi mutuo adhaerentia, unicum quasi corpus
componant: in quamcunque partem hoc corpus
convertetur, meatus in se continebit, per quos globuli
plumbei supra ipsum injecti, versus centrum terrae,
vi gravitatis suae facile descendent, secundum lineas
rectis aequipollentes; sicque speciem corporis pellucidi,
solidi et duri exhibebit. Non enim opus est ut globuli
coelestes, magis rectos et plures meatus inveniant
in corporibus terrestribus, per quae radios luminis
transmittunt, quam sint ii per quos globuli plumbei inter
poma ista descendunt.
Descartes PPh 210