— 209 —
XVI.
De primo hujus primae
actionis globulorum coelestium effectu, quod
reddat corpora pellucida.

            Primus est, quod pellucida reddant ea omnia corpora
terrestria quae liquida sunt, et constant particulis
tertii elementi tam tenuibus, ut globuli isti circa ipsas
in omnes partes ferantur. Cum enim per istorum corporum
meatus hinc inde assidue moveantur, vimque
habeant eorum particulas situ mutandi, facile sibi vias
rectas, sive rectis aequipollentes, et proinde transferendae
actioni luminis idoneas, in illis efformant. Sicque
omnino experimur, nullum esse in Terra liquorem purum,
et tenuibus particulis constantem, qui non sit pellucidus.
Quantum enim ad argentum vivum, crassiores
sunt ejus particulae, quam ut globulos secundi elementi
ubique circa se admittant; quantum vero ad atramentum,
lac, sanguinem, et talia, non sunt liquores puri,
sed plurimis pulvisculis durorum corporum inspersi. Et
quantum ad corpora dura, observari potest ea omnia
esse pellucida, quae dum formabantur et adhuc liquida
erant, pellucida fuerunt, quorumque partes retinent
eundem situm, in quo positae sunt a globulis materiae
coelestis, dum circa ipsas nondum sibi mutuo adhaerentes
movebantur. Contra vero illa omnia esse opaca, quorum
particulae simul junctae et connexae sunt a vi aliqua
externa, motui globulorum coelestium ipsis immistorum
— 210 —
non obsequente: quamvis enim multi meatus in his
etiam corporibus relicti sint, per quos globuli coelestes
hinc inde assidue discurrunt, quia tamen hi meatus variis
in locis sunt interrupti et interclusi, transmittendae
actioni luminis, quae nonnisi per vias rectas vel rectis
aequipollentes defertur, idonei esse non possunt.
Descartes PPh 209-210