— 208 —
XVI .
De prima formatione
diversorum corporum,
in tertia Terrae
regione.

            Cum autem postea globus Terrae, in tres istas regiones
distinctus, versus Solem devolutus est (vortice
scilicet in quo antea erat absumto), non magna quidem
mutatio in intima et media ejus regione potuit
inde oriri; sed quantum ad exteriorem, primum duo,
deinde tria, postmodum quatuor, et plura alia corpora
diversa, in ea distingui debuerunt.
XV.
De actionibus, quarum
ope ista corpora genita
sunt; ac primo
de generali globulorum
coelestium motu.

      Quorum corporum productionem paullo post explicabo;
sed priusquam hoc aggrediar, tres quatuorve
praecipuae actiones, a quibus pendet, hic sunt considerandae.
Prima est globulorum coelestium motus, generaliter
spectatus. Secunda, gravitas. Tertia, lumen. Et
quarta, calor. Per globulorum coelestium generalem
motum, intelligo continuam eorum agitationem, quae
tanta est, ut non modo sufficiat ad ipsos motu annuo
circa Solem et diurno circa Terram deferendos, sed
— 209 —
etiam ad eosdem interea modis aliis quamplurimis
agendos. Et quia, in quamcunque partem ita moveri
coeperint, pergunt postea quantum possunt, secundum
lineas rectas, vel a rectis quam-minimum deflectentes:
hinc fit ut hi globuli coelestes, particulis tertii elementi,
corpora omnia tertiae Terrae regionis componentibus,
immisti, varios in iis effectus producant, quorum tres
praecipuos hic notabo.
Descartes PPh 208-209