— 208 —
XIII.
Non semper crassiores.
tenuioribus inferiores
fuisse.

      Notandum denique tunc frequenter accidisse, ut
majores et solidiores ex istis particulis tertii elementi,
alias minores et tenuiores sub se haberent, quia, cum
uniformi tantum motu circa Terrae axem volverentur,
atque ob irregularitates suarum figurarum sibi mutuo
facile adhaererent, etsi unaquaeque, quo solidior et crassior
erat, eo majori vi a globulis secundi elementi circumjacentibus
versus centrum pelleretur, non tamen
semper poterant solidiores se a minus solidis ita extricare,
ut infra ipsas descenderent; sed non raro eundem
ordinem, quem cum primum formarentur obtinuerant,
retinebant.
Descartes PPh 208