— 207 —
XI.
Globulos secundi elementi,
eo minores initio
fuisse, quo centro
Terrae viciniores.

      Notandum praeterea inferiores ex globulis, qui particulis
istis immisti erant, paullo minores fuisse quam
superiores: eodem modo quo supra ostensum est,
eos qui prope Solem versantur, gradatim esse minores,
prout ei sunt viciniores. Ac etiam istos omnes
globulos non majores fuisse, quam jam illi sint qui reperiuntur
circa Solem, infra sphaeram Mercurii; sed
forte fuisse minores, quia Sol major est, quam fuerit
unquam Terra; et proinde ipsos minores etiam fuisse,
quam nunc ii sint, qui hic circa nos versantur. Hi enim
superant illos, qui sunt infra sphaeram Mercurii, quoniam
a Sole sunt remotiores.
XII.
Meatusque inter ipsas
habuisse angustiores.

      Et notandum istos globulos, vias sibi retinuisse inter
— 208 —
particulas tertii elementi, ad mensuram suae magnitudinis
accommodatas: ita ut non tam facile alii globuli
paullo majores per easdem transire possent.
Descartes PPh 207-208