— 206 —
VII.
Ipsas a primo et secundo
elemento posse immutari.

      Verumenimvero, quamvis illae globulis secundi elementi
totae resistant, quia tamen singula ramenta ex
quibus sunt conflatae ipsis cedunt, semper eorum occursu
nonnihil possunt immutari.
VIII.
Esse majores globulis
secundi elementi, sed
iisdem esse minus solidas
et minus agitatas.

      Cumque ramenta ista primi elementi varias habeant
figuras, non potuerunt plurima simul tam apte conjungi,
ad unamquamque ex istis particulis tertii elementi
componendam, quin multos angustissimos meatus,
soli subtilissimae materiae ejusdem primi elementi
permeabiles, in illa relinquerent; unde sit, ut quamvis
hae particulae sint multo majores quam globuli coelestes,
non possint tamen esse tam solidae, nec tantae agitationis
capaces. Ad quod etiam facit, quod figuras habeant
valde irregulares, et ad motum minus aptas,
quam sint sphaericae istorum globulorum. Cum enim
ramenta ex quibus componuntur, innumeris modis
diversis conjuncta sint, inde sequitur ipsas et magnitudine
et soliditate et figuris plurimum ab invicem
differre, ac fere omnes earum figuras esse admodum
irregulares.
IX.
Eas ab initio sibi mutuo
incubuisse circa
Terram.

      Hicque notandum est, quandiu Terra instar fixarum
in peculiari suo vortice versata est, necdum versus Solem
delapsa erat, istas particulas tertii elementi, quae
ipsam involvebant, quamvis a se invicem essent disjunctae,
non tamen hinc inde per coelum temere sparsas
fuisse, sed omnes circa sphaeram M conglobatas,
unas aliis incubuisse; quia pellebantur versus centrum
— 207 —
I a globulis secundi elementi, qui, majorem ipsis vim
agitationis habentes, ab eo centro recedere conabantur.
X.
Varia circa ipsas intervalla
materiae primi
et secundi elementi
relicta esse.


      Notandum etiam,
quamvis sibi mutuo sic
incumberent, non tam
apte tamen simul junctas
fuisse, quin permulta
intervalla circa se
relinquerent, quae non
modo a materia primi
elementi, sed etiam a
globulis secundi occupabantur:
hoc enim sequi debuit ex eo, quod [particulae tertii elementi] figuras
haberent valde irregulares ac diversas, et sine ordine
unae aliis adjunctae essent.
Descartes PPh 206-207