— 205 —
V.
Descriptio tertiae.
      Sed istae duae interiores Terrae regiones parum ad nos
spectant, quia nemo unquam ad ipsas vivus accessit.
Sola tertia superest, ex qua omnia corpora quae hic
circa nos reperiuntur, oriri posse deinceps ostendemus.
Nunc autem nihil adhuc aliud in ipsa esse supponimus,
quam magnam congeriem particularum tertii
elementi, multum materiae coelestis circa se habentium,
quarum intima natura ex modo, quo genitae sunt,
potest agnosci.
VI.
Particulas tertii elementi,
quae sunt in
hac tertia regione,
esse debere satis magnas.

      Nempe, cum ortae sint ex dissolutione macularum,
quae minutissimis primi elementi ramentis, sibi mutuo
adjunctis, constabant: unaquaeque ex plurimis istiusmodi
ramentis componi debet, atque esse satis magna,
— 206 —
ut impetum globulorum secundi elementi, circa se
motorum, sustineat; quia quaecunque id non potuerunt,
rursus in primum vel in secundum elementum
sint resolutae.
Descartes PPh 205-206