— 205 —
Hocque experientia testatur in maculis Solis, quae
cum sint ejusdem naturae atque hoc corpus M, nisi
quod sint multo tenuiores et rariores, transitum tamen
luminis impediunt; quod vix possent, si earum meatus
essent satis lati ad globulos secundi elementi admittendos.
Cum enim isti meatus initio in materia
fluida vel molli formati sint, haud dubie essent etiam
satis recti et laeves ad actionem luminis non impediendam.
Descartes PPh 205