— 205 —
IV.
Descriptio secundae.
      Media regio M tota occupatur a corpore valde opaco
et denso: cum enim hoc corpus factum sit ex particulis
minutissimis (utpote quae prius ad primum elementum
pertinebant), sibi invicem adjunctis, nulli
videntur in eo meatus relicti esse, nisi tam exigui, ut
solis illis particulis striatis supra descriptis, ac reliquae
materiae primi elementi, transitum praebere possint.
Descartes PPh 205