— 204 —
III.
Distinctio Terrae in tres
regiones: et primae
descriptio.

      Nunc vero, si consideremus illam nondum ita versus
Solem delapsam, sed paulo post delapsuram, tres in ea
regiones valde diversas dignoscemus. Harum prima et
intima I continere tantum

videtur materiam
primi elementi, se ibi
non alia ratione quam
in Sole commoventis,
nec alterius naturae, nisi
quod forte sit minus pura;
quia quod assidue
ex Sole in maculas abit,
non ita potest ex ea expurgari.
Et sane idcirco
mihi facile persuaderem, jam totum spatium I sola
fere materia tertii elementi plenum esse, nisi inde sequi
videretur, corpus Terrae non posse manere tam
— 205 —
vicinum Soli, quam nunc est, propter nimiam suam
soliditatem.
Descartes PPh 204-205