— 203 —
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS QUARTA.

De Terra.

I.
Falsam hypothesim,
qua jam ante usi sumus,
esse retinendam,
ad veras rerum naturas
explicandas.

      Etsi credi nolim, corpora hujus mundi adspectabilis
genita unquam fuisse illo modo qui supra descriptus
est, ut jam satis praemonui, debeo tamen eandem
hypothesim adhuc retinere, ad ea quae supra Terram
apparent explicanda; ut tandem si, quemadmodum
spero, clare ostendam causas omnium rerum naturalium
hac via, non autem ulla alia, dari posse, inde
merito concludatur, non aliam esse earum naturam,
quam si tali modo genitae essent.
II.
Quae sit generatio Terrae,
secundum istam
hypothesim.

      Fingamus itaque Terram hanc, quam incolimus,
fuisse olim ex sola materia primi elementi conflatam,
instar Solis, quamvis ipso esset multo minor; et vastum
vorticem circa se habuisse, in cujus centro consistebat:
sed, cum particulae striatae, aliaeque non omnium minutissimae
minutiae istius materiae primi elementi, sibi
mutuo adhaererent, sicque in materiam tertii elementi
verterentur, ex iis primo maculas opacas in Terrae
— 204 —
superficie genitas esse, similes iis quas videmus circa
Solem assidue generari ac dissolvi.
Descartes PPh 203-204