— 149 —
      2) Hinc sequitur, planetas moveri a suo aethere,
seu habere orbes fluidos deferentes vel moventes. Omnium enim
consensu lineas curvas describunt, nec possibile est phaenomena
explicari, suppositis motibus rectilineis tantum. Itaque (per praecedentem)
moventur a fluido ambiente. Idem aliter demonstrari
potest ex eo quod motus planetae non est aequabilis, seu aequalibus
temporibus aequalia spatia describens. Unde etiam necesse
est, ut a motu ambientis agatur.
Leibniz Tent 149