— 202 —
CLVII.
Ultima et maxime generalis
causa omnium
inaequalitatum,
quae in motibus corporum
mundanorum
reperiuntur.

      Denique non mirabimur, quod omnes Planetae,
quamvis motus circulares semper affectent, nullos tamen
circulos perfectos unquam describant, sed modis
omnibus, tam in longitudinem quam in latitudinem,
semper aliquantulum aberrent. Cum enim omnia corpora,
quae sunt in universo, contigua sint, atque in se
mutuo agant, motus uniuscujusque a motibus aliorum
omnium dependet, atque ideo innumeris modis variatur.
Nec ullum plane phaenomenum in coelis eminus
conspectis observatur, quod non putem hic satis fuisse
explicatum. Superest, ut deinceps agamus de illis, quae
cominus supra Terram videmus.
Descartes PPh 202