— 202 —
CLVI.
Cur paullatim ad invicem
accedant.
      Interim tamen, quia duae conversiones Terrae, annua
scilicet et diurna, commodius peragerentur, si fierent
circa axes parallelos, caussae hoc impedientes paulatim
utrimque immutantur; unde fit, ut successu temporis
declinatio Eclipticae ab Aequatore minuatur.
Descartes PPh 202