— 201 —
Sed valde credibile est materiam primi elementi,
quae in Terrae sidus confluebat, ex iisdem fere partibus
firmamenti venisse, quas nunc adhuc ejus poli respiciunt;
atque dum multi macularum cortices supra hoc
sidus paulatim generabantur, particulas striatas istius
materiae primi elementi multos sibi meatus in his corticibus
efformasse, ipsosque ad magnitudinem et figuram
— 202 —
suam sic aptasse, ut vel nullum vel non nisi difficilem
transitum praebere possint particulis striatis, quae ex
aliis firmamenti partibus accedunt: sicque illas, quae
sibi aptos meatus per globum Terrae secundum ejus
axem efformarunt, cum nunc adhuc per ipsum perpetuo
fluant, efficere, ut ejus poli versus easdem partes
coeli a quibus veniunt, dirigantur.
Descartes PPh 201-202