— 200 —
Unde sequitur ambitum ABCD non esse circulum
perfectum, sed magis ad ellipsis figuram accedere; ac

materiam coeli lentius ferri inter C et A, quam inter B
et D; ideoque Lunam, quae ab ista materia coeli defertur,
et propius accedere debere versus Terram, si sit in
motu ad accedendum, et magis removeri, si sit in motu
ad recedendum, cum ipsam contingit esse versus A vel
C, quam cum est versus B vel D.
CLIV.
Cur secundarii Planetae
qui sunt circa Jovem,
tam celeriter;
qui vero sunt circa
Saturnum, tam tarde
vel nullo modo moveantur.

      Neque mirabimur quod Planetae, qui juxta Saturnum
esse dicuntur, lentissimo vel nullo motu circa ipsum
ferantur, contra autem qui sunt juxta Jovem, circa
— 201 —
illum gyrent, et quisque tanto celerius quanto Jovi est
vicinior. Hujus enim diversitatis causa esse potest, quod
Jupiter, ut Sol et Terra, circa proprium axem agatur;
Saturnus autem, ut Luna et Cometae, semper eandem
sui partem convertat versus centrum vorticis in quo
continetur.
Descartes PPh 200-201