— 6 §4 —
      § IV. Oratio repraesentationum sensitivarum sit
sensitiva.
      Sicut nemo philosophorum eo profunditatis descendit, ut
intellectu puro perspexisset omnia, nunquam haerens in confusa
quorundam cognitione, adeoque oratio nulla paene tam
est scientifica et intellectualis, ut ne una quidem occurrat
per omnem nexum sensitiva idea, ita potest etiam distinctae
praesertim cognitioni dans operam invenire has vel illas
repraesentationes distinctas in oratione sensitiva, manet tamen
sensitiva, ut prior abstracta et intellectualis.
Baumgarten MPh 6