— 390 —
Reperio etiam magni nominis philosophum ill. Daries
principium contradictionis characterum ope explicatum reddere tentasse, affirmativam
notionem signo +A, negativam signo -A exprimentem, unde prodit
aequatio +A-A=O, h.e. idem affirmare et negare est impossibile s. nihil.
In quo quidem conatu, quod pace tandi viri dixerim, petitionem principii haud
dubie animadverto. Etenim si signo negativae notionis eam tribuis vim, ut
affirmativam ipsi iunctam tollat, aperte principium contradictionis supponis, in
quo statuitur, notiones oppositas semet invicem tollere. Nostra vero explanatio
propositionis: cuiuscunque oppositum est falsum, illud est verum, ab hac labe
immunis est. Simplicissimis enim terminis enuntiata cum ita audiat: quicquid
non non est, illud est
, particulas non tollendo nihil agimus, quam ut simplicem
earum significatum exsequamur, et prodit, ut necesse erat, principium identitatis:
quicquid est, est.
Kant ND 390