— 198 —
CL.
Cur Terra circa suum
axem vertatur.
      Quanquam aliae praeterea sint caussae, cur Terra
circa proprium axem vertatur: si enim antea fuerit
sidus lucidum, in alicujus vorticis centro consistens,
ibi procul dubio sic gyrabat; et nunc materia primi
elementi, in ejus centro congregata, similes adhuc
motus habet, ipsamque impellit.
CLI.
Cur Luna celerius feratur
quam Terra.
      Nec mirabimur, hanc Terram fere tricies circa suum
axem convolvi, dum Luna tantum semel circumferentiam
circuli ABCD percurrit. Cum enim haec circumferentia
ABCD sit circiter sexagies major Terrae ambitu,
sic Luna duplo celerius adhuc fertur quam Terra;
et cum ambae agantur ab eadem materia coelesti, quam
credibile est non minus celeriter moveri prope Terram
quam prope Lunam, non videtur alia causa esse majoris
in Luna celeritatis, quam quod minor sit quam Terra.
CLII.
Cur semper Lunae facies,
quamproxime
eadem sit Terrae obversa.

      Non etiam mirabimur, quod semper eadem pars
Lunae sit Terrae obversa, vel certe non multum ab ea deflectat;
facile enim judicabimus id ex eo contingere,
quod alia ejus pars aliquanto sit solidior, et ideo Terram
circumeundo majorem ambitum debeat percurrere;
— 199 —
ad exemplum ejus quod paulo ante notatum est
de Cometis. Et certe innumerae illae inaequalitates
instar montium et vallium, quae in ejus facie obversa
perspicillorum ope deprehenduntur, minorem ipsius
soliditatem videntur arguere; hujusque minoris soliditatis
causa esse potest, quod alia ejus facies, quae nunquam
in conspectum nostrum venit, solum lumen directe
a Sole missum excipiat, haec autem etiam illud
quod ex terra reflectitur.
CLIII.
Cur Luna celerius incedat,
et a suo motu
medio minus aberret
in conjunctionibus,
quam in quadris; et
cur ejus coelum non
sit rotundum.

      Neque magis mirabimur, quod Luna videatur aliquanto
celerius moveri, et in omnes partes a cursu suo
minus aberrare, cum plena est vel nova, quam cum
dimidia tantum apparet; sive cum est versus partes

coeli B vel D, quam cum est versus A vel C. Quia cum
globuli coelestes, qui continentur in spatio ABCD,
ratione magnitudinis et motus diversi sint, tam ab iis
— 200 —
qui sunt infra D versus K, quam ab iis qui sunt supra B
versus L, iis autem qui sunt versus N et Z sint similes,
liberius se diffundunt versus A et C, quam versus B et
D.
Descartes PPh 198-200